Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 32

Causa fornicationis.Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam moechari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit.Fornicationis causa.Feminae, quae fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quae a lege Dei aberrare facit.Et qui,etc.CHRYSOST.Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.
(* Traductions européennes)